In Dominicis annis" "Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor : lavabis me, et super nivem dealbabor. Ps : Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam Tuam. Gloria Patri Asperges me..."
In Dominicis paschalibus "Vidi aquam egredientem de templo a latere dextro, alleluia ; et omnes ad quos pervenit aqua ista salvi facti sunt, et dicent : alleluia, alleluia. Ps : Confitemini Domino, quoniam bonus : quoniam in saeculum misericordiam Ejus. Gloria Patri.. Vidi aquam...
P : Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam. (T.P. Alleluia)
R : Et salutare tuum da nobis.
P : Domine exaudi orationem meam.
R : Et clamor meus ad te veniat.
P : Dominus vobiscum.
R : Et cum spiritu tuo.
P : Oremus.Exaudi nos, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus : et mittere digneris sanctum Angelum Tuum de caelis, qui custodiat, foveat, protegat, visitet, atque defendat omnes habitantes in hoc habitaculo. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
ASCENSIO AD ALTARE
P : In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen. Introibo ad altare Dei.
R : Ad deum qui laetificat juventutem meam.
P : Judica me Deus, et discerne causam meam de gente non sancta : ab homine iniquo et doloso erue me.
R : Quia tu es Deus fortitudo mea : quare me repulisti, et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus ?
P : Emitte lucem tuam, et veritatem tuam : ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.
R : Et introibo ad altare Dei : ad Deum qui laetificat juventutem meam.
P : Confitebor tibi in cithara Deus, Deus meus : quare tristis es anima mea, et quare conturbas me ?
R : Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi : salutare vultus mei, et Deus meus.
P : Gloria Patri, et Filio, et Spiritu Sancto.
R : Sicut erat in principio et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
P : Introibo ad altare Dei.
R : Ad Deum qui laetificat juventutem meam.
P : Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R : Qui fecit coelum et terram.
P : Confiteor Deo omnipotenti, beatae Mariae semper virgini, beato Michaeli archangelo, beato Joanni Baptistae, sanctis Apostolis Petro et Paulo, omnibus Sanctis et vobis fratres, quia peccavi nimis cogitatione, verbo, et opere : mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper virginem, beatum Michaelem archangelum, beatum Joannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et vos fratres, orare pro me ad Dominum Deum nostrum.
R : Misereatur tui omnipotens Deus, et dimissis peccatis tuis, perducat te ad vitam aeternam.
P : Amen.
R : Confiteor Deo omnipotenti, beatae Mariae semper virgini, beato Michaeli archangelo, beato Joanni Baptistae, sanctis Apostolis Petro et Paulo, omnibus Sanctis, et tibi, Pater, quia peccavi nimis cogitatione, verbo, et opere : mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper virginem, beatum Michaelem archangelum, beatum Joannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et te, Pater, orare pro me ad Dominum Deum nostrum.
P : Misereatur vestri omnipotens Deus, et dimissis peccatis vestris, perducat vos ad vitam aeternam.
R : Amen.
P : Indulgentiam, + absolutionem et remissionem peccatorum nostrorum, tribuat nobis omnipotens et misericors Dominus.
R : Amen.
P : Deus tu conversus vivificabis nos.
R : Et plebs tua laetabitur in te.
P : Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam.
R : Et salutare tuum da nobis.
P : Domine exaudi orationem meam.
R : Et clamor meus ad te veniat.
P : Dominus vobiscum.
R : Et cum spiritu tuo.
P : Oremus. Aufer a nobis, quaesumus Domine, iniquitates nostras : ut ad Sancta Sanctorum puris mereamur mentibus introire. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Oramus te, Domine per merita sanctorum tuorum, quorum reliquiae hic sunt et omnium sanctorum : ut indulgere digneris omnia peccata mea. Amen.
In Missis Solemnibus, Incensio Altaris : "Benedicaris + ab Illo, Cujus honore cremaberis".
Chants et lectures
INTROIT
KYRIE ELEISON
P : Kyrie eleison.
R : Kyrie eleison.
P : Kyrie eleison.
R : Christe eleison.
P : Christe eleison.
R : Christe eleison.
P : Kyrie eleison.
R : Kyrie eleison.
P : Kyrie eleison.
GLORIA IN EXCELSIS
P : Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Laudamus te, benedicimus te, adoramus te, glorificamus te. Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam. Domine Deus rex coelestis, Deus Pater omnipotens. Domine Fili Unigenite, Jesu Christe. Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris. Qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram patris, miserere nobis. Quoniam tu solus sanctus, tu solus Dominus, tu solus altissimus, Jesu Christe, cum Sancto Spiritu, in gloria Dei Patris. Amen.
P : Dominus vobiscum.
R : Et cum spiritu tuo.
COLLECTE
EPÌTRE
GRADUEL, ALLELUIA OU TRAIT, [SEQUENCE]
SANCTUM EVANGELIUM
P : Munda cor meum, ac labia mea, omnipotens Deus, qui labia Isaiae prophetae calculo mundasti ignito : ita me tua grata miseratione dignare mundare, ut sanctum Evangelium tuum digne valeam nuntiare. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Jube Domine benedicere. Dominus sit in corde meo, et in labiis meis ; ut digne et competenter annuntiem Evangelium suum. Amen.
P : Dominus vobiscum.
R : Et cum spiritu tuo.
P : + Sequentia (vel Initium) Sancti Evangelii secundum N.
R : Gloria tibi Domine.
Evangelium
R : Laus tibi, Christe.
P : Per evangelica dicta deleantur nostra delicta.
CREDO
P : Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum. Et ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Genitum, non factum, consubstantialem Patri : per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de coelis.
ET INCARNATUS EST DE SPIRITU SANCTO EX MARIA VIRGINE ET HOMO FACTUS EST ;
Crucifixus etiam pro nobis : sub Pontio Pilato passus, et sepultus est. Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas. Et ascendit in coelum : sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria, judicare vivos et mortuos : cujus regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem : qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur : qui locutus est per prophetas. Et unam, sanctam, Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et exspectio resurrectionem mortuorum. Et vitam venturi saeculi. Amen.
La FSSPX vient de publier un missel pour les fidèles : commandez-le sur le site des éditions Clovis
Missel conforme aux rubriques du missel de 1962 (rite dit de saint Pie V) - Textes latin et français en vis-à-vis - Ordinaire de la messe - Brève présentation du rite dominicain - Toutes les messes de l'année liturgique (Temporal et Sanctoral complet, ainsi que toutes les cérémonies de la Semaine sainte) - Table des fêtes mobiles - Propre des diocèses de langue française - Messes et oraisons votives - Messes des Quatre-temps - Rite du baptême - Rite de la confirmation - Sacrement de l'eucharistie (communion d'un malade)Lire la suite des explications ICI
Rome et la FSSPX : sanctions, indults, Motu proprio, levée des excommunications, discussions doctrinales...
La Porte Latine a fait la recension de près de 400 textes concernant la crise de l'Eglise et ses conséquenes sur les rapports entre Rome et la FSSPX.On peut prendre connaissance de l'ensemble ICI
Carte de France des écoles catholiques de Tradition
La Porte Latine vous propose la carte de France des écoles de Tradition sur laquelle figurent les écoles de garçons, de filles et les écoles mixtes. Sont mentionnées les écoles de la FSSPX et des communautés amiesVoir ICI